Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 116

Precedente Successiva

De Sensu Rerum
Liber Tertius.
Caput I.
Caelum, stellasque, ignis natura constare,
ac sentire.

~ Calorem sensitivum esse omnino, animamque brutorum
spiritum esse calidum, mobilem, passibilemque,
Animaliaque calida magis, sensitiva esse magis,
praecedens demonstravit Liber

. Igitur consequens est
coelum omni sensu acutissimo praeditum esse. In nostra
etenim Philosophia demonstratum est, coelum esse
prorsus igneum, quandoquidem stella omnis ad nos assiduum effundit
calorem, lucemque. Solem autem longe plus, quia ingentior, robustior,
propinquiorque, omnemque ignem, quem ex contusis lapidibus,
aut confricatis lignis educimus, eo quod a sole genita sunt, inclusoque
ac densitate irretito calore, qui nisi percusso laxatoque subiecto,
vim sese manifestandi non habet, ab eodem Sole originem trahere
declaratum est; et in speculis, ubi lux solis unitur, multiplicatur
et roboratur, sicut et aliorum ignium luces faciunt, sol accendere
conspicitur, ignemque gignere univocum nostris ignibus. Sub Tropicis
quoque aridam et ambustam a nimio calore solis, ubi immoratur
diutius, terram esse nemo non affirmat. Aliud ergo ponere Elementum
ignis, quam Solem, a quo omnis ignis et calor manat, iners est
cogitatio. Cum et sublunaris ignis Aristotelicus facere apud nos
ignem visus est nunquam: Nec quidem descendat, (licet a regulato
coelo quasi pilas igneas detrudi deorsum fingant) quin exstinguatur

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche